monumenta.ch > Hieronymus > 24 > sectio 13 > sectio 1 > uwbM.p.th.f.68.189 > sectio 4 > sectio 1 > sectio 3 > sectio 25 > sectio 49 > sectio 7 > sectio 60 > sectio 29 > bsbClm6224.181 > sectio > sectio 12 > sectio 1 > sectio 14 > sectio 25 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 6, 1
Placuit Dario, et constituit supra regnum satrapas centum viginti, ut essent in toto regno suo: et super eos principes tres ex quibus Daniel unus erat. Iosephus de quo supra diximus, huius loci scribens historiam, ita locutus est: Darius autem qui Babyloniorum destruxit imperium, iuvante se, et pariter dimicante Cyro propinquo suo, annum vitae agebat sexagesimum secundum, quando cepit Babylonem: eratque filius Astyagis, qui altero apud Graecos vocabatur nomine: tulitque secum Danielem prophetam, et adduxit in Mediam, et unum fecit e tribus principibus, qui universo regno eius praeerant. Ex quo intelligimus subversa Babylone, Darium reversum esse ad regnum suum in Mediam, secumque adduxisse Danielem in honore eodem, quo a Balthasar provectum acceperat. Nec ambiguum est, audisse eum signum atque portentum, quod Balthazar acciderat, et interpretatione quam Daniel exposuerat, et quomodo Medorum regnum Persarumque praedixerit.